monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
2 Ac si verbis apertioribus dicat: Qui de aeterno loqueris pensa quia temporalis es, qui de eius sapientia disputas, pensa quia eius consilium ignoras. Sed quia ad hoc haeretici verba dominicae defensionis assumunt, ut docti esse videantur, et dum divinam bsb47242.91 gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescant, ipsa hoc Eliphaz subiuncta verba testantur, qui loqui quidem de sapientia Dei coepit, sed statim ad suam elationem cecidit, dicens:
3 Quid nosti quod ignoremus? bke21.27r quid intelligis quod nesciamus?
4 Quae videlicet dicta patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad Dominicam defensionem sonat. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik