monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.136 > bnf10439.251 v > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXI . <<<     >>> XXIII .

CAPUT XXII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Attamen caro eius, dum vivit, dolebit, et anima eius super semetipso lugebit.
2 De coniugibus Paulus dicit: Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Sed tribulationem carnis hic pati possunt, etiam iam qui spiritaliter vivunt. Cur ergo inesse coniugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritalium longe non est, nisi quod hi frequenter maiores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Bene autem dicitur: Et anima eius super semetipso lugebit, quia quisquis gaudere in se appetit, eo ipso iam in luctu est quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia mentis creator est Dignum itaque bsb47242.88 est ut in se semper homo moerores inveniat, qui, derelicto creatore, in se gaudium quaerebat. Sequitur.

bke21.26r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik