monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6279.66 > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, II . <<<     >>> IV .

CAPUT III. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii dies eius.
2 Hoc loco recede dicitur vim flagelli amove. Quis enim valet Deo recedente quiescere, cum solus ipse sit requies, et a quo quisque quanto longe fuerit, fit tanto et inquietus? Itaque sic recede ab eo, dicitur, ut intelligas feriendo. Apte enim subiungitur: Donec optata veniat, sicut mercenarii dies eius. Mercenarius quanto longe est a fine operis, tanto et retributione mercedis. Ita vir quisque sanctus in hac vita positus, dum longe se esse ab exitu vitae praesentis conspicit, longe se esse ab aeternis gaudiis gemit. Quid est ergo dicere: Recede paululum ab eo, ut quiescat, nisi: iam flagella vitae bsb47242.65 praesentis subtrahe, et bona aeternae quietis ostende? Unde etiam de ipsa quiete additur: Donec optata veniat, sicut mercenarii dies eius. Tunc namque homini optata sicut mercenarii dies venit, quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris acceperit. Quantum vero ad praesentis vitae speciem spectat, adhuc beatus Iob humanum genus multis miseriis repletum quam sit despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia ipsum praeire videantur narrat, cum dicit:

bke21.20v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik