monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, I. <<<     >>> III .

CAPUT II. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.
2 Nulla fiunt hominibus sine Dei consilio, etsi occulto. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe iam homini est, vel quantum hunc bsb47242.63 mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos eius aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris bke21.20v tu, et non vives; cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad eius lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur; per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur; nec dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit; atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. Bene ergo dicitur: Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.
3 Quod tamen intelligi etiam iuxta spiritum valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis iacemus. Nemo enim est qui tantum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus bsb47242.64 provectibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se non elevet quae valet. Unde ille quoque egregius praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, paradisi arcana penetraverat, esse post revelationem tranquillus atque intentatus non valebat. Sed quia omnipotens Deus terminos constituit homini, qui praeteriri non poterunt, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuram aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur, et non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik