monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXIX. <<<     >>> XLI .

CAPUT XL. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quare tacens consumor?
2 Tacens enim consumitur qui, de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si bke21.16v aperte dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem! Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. Sequitur:
3 bsb47242.47 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
4 Hoc loco quid Dei faciem nisi animadversionem debemus accipere, in qua dum peccata respicit punit? A qua videlicet nullus etiam iustus absconditur, si duo quae postulat non amoveantur; de quibus subdit:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik