monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXIII . <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.
2 Nunquam est patientiae virtus in prosperis. Ille autem vere est patiens, qui et adversis atteritur, et tamen a spei suae rectitudine non curvatur. De reprobi bke21.15v namque sensu scriptum est: Et confitebitur tibi cum benefeceris ei. In hoc itaque mens iusta ab iniusta discernitur, quod omnipotentis Dei laudem et inter adversa confitetur, quod non cum rebus frangitur, non cum casu gloriae exterioris cadit, sed in hoc magis qualis cum rebus fuerit demonstrat, quae et sine rebus robustior stat. Sequitur:

bsb47242.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik