monumenta.ch > Hieronymus > Ecclesiastes, 11 > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Memoria vestra comparabitur cineri.
2 Omnes qui cogitatione terrena huic saeculo conformantur per omne quod agunt huic mundo relinquere sui memoriam conantur. Alii bellorum titulis, alii altis aedificiorum moenibus, alii disertis doctrinarum saecularium libris instanter elaborant, sibique memoriae nomen aedificant. Sed cum ipsa ad finem celerius vita percurrat, quid in ea fixum stabit, quando et ipsa celeriter mobilis pertransit? Aura etenim cinerem rapit, sicut scriptum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. bsb47242.38 Recte ergo stultorum memoria cineri comparatur, quia illic ponitur, ubi ab aura rapiatur. Quantumlibet etenim quisque pro perficienda gloria sui nominis elaboret, memoriam suam quasi cinerem posuit, quia hanc citius ventus mortalitatis rapit. Quo contra de iusto scriptum est: In memoria aeterna erit iustus. Eo ipso enim, quo facta sua solius Dei oculis imprimit, nomen suae memoriae in aeternitate figit. Sequitur:

bke21.14r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik