monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.89 > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XX. <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Requiesces, et non erit qui te exterreat.
2 Quisquis praesentem gloriam quaerit, profecto despectum metuit. Qui semper ad lucra inhiat, semper videlicet damna formidat. Cuius enim perceptione reficitur, eius rei procul dubio et amissione sauciatur; et quo obligatus mutabilibus ac perituris inhaeret, eo longe in infimis ab arce securitatis iacet. At contra quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur; dum nil habet in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Hinc etenim Salomon ait: Non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Hinc iterum dicit: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Bene itaque nunc dicitur: Requiesces, et non erit qui te exterreat, quia tanto quisque a se plenius pavorem qui ex mundo est abiicit, quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. An non absque terrore Paulus in corde requieverat, qui dicebat: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro? Cuius videlicet fortitudo charitatis, vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum per canticorum Canticum dicitur : Valida est ut mors dilectio. Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a delectatione mundi funditus occidit; et tanto hanc valentius in auctoritatem erigit, csg207.306 quanto et insensibilem contra terrores reddit. Sed inter haec sciendum est quod pravi cum recta praedicant, valde difficile est ut ad hoc quod taciti ambiunt non erumpant. Unde et Sophar protinus adiungit:

bke20.189v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik