monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.247 v > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXV . <<<     >>> XXXVII.

CAPUT XXXVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
2 Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti iudicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, quia afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique qui per orationum lamenta se cruciant, sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exsudant; compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit, quia eorum fletus csg207.231 ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua perfusi sunt, qui pro terrenis bonis bke20.168v in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, eiusque accensi desideriis plangunt, a summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud quam opera designantur? Unde quibusdam per prophetam dicitur: Manus vestrae sanguine plenae sunt; id est, opera crudelitate.
3 Notandum vero quod vir sanctus non ait: Fulserunt mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus meae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus, veram munditiam nequaquam apprehendimus, sed imitamur. Unde et apte subiungitur: Tamen sordibus intinges me. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab eius munditia discordamus. Ait ergo: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, eiusque amoris pulchritudinem obscenis et illicitis cogitationum motibus foedat.
4 Unde et subditur: Et abominabuntur me vestimenta mea. Quid enim vestimenti nomine nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda videatur? Hinc etenim Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida; id est, membra corcsg207.232poris a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem. Sanguine quippe vestimentum miscere est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat, cum dicebat: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Hinc voce angeli ad Ioannem dicitur: Habes pauca nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua. More autem sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt; sicut per Petrum quoque de Iuda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis. Neque enim emptum pretio sanguinis agrum Iudas possidere figuli potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit; sed possedit dictum est possidere fecit. Ita hoc loco: Abominabuntur me vestimenta mea dicitur abominabilem facient, quia nimirum dum contra mentem membra superbiunt, dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt, in ipso suo certamine posita anima agnoscit quantum adhuc a divinitate despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, sed non valens, foedae pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem senserat qui dicebat: Vibke20.169rdeo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere festine cupiebat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Dicat ergo vir iustus: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, csg207.233 et abominabuntur me vestimenta mea, quia quantumlibet ad summa ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae de pondere corruptionis portat. Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto iudici quid in se maius, quidve minus displiceat, non agnoscit. Unde et subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXV . <<<     >>> XXXVII.
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.247 v > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik