monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXIV . <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si enim remota pietate discutimur, opus nostrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus, sub occulta iudicia trepidans, dicit: Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? non quo hunc laborasse poenitet, sed quo incertus esse de praemiis et inter labores dolet. Sciendum vero est quod csg207.230 viri sancti ita incerti sunt ut confidant, atque ita confidunt ut tamen ex securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens et impensa rectis actibus trepidat, restat ut postquam bonum opus agitur lacrymae deprecationis exquirantur, quatenus ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis. Sed tamen sciendum est quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, vel lacrymae non valent quousque nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subiungitur:

bke20.168r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik