monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, II.

CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Praecedenti iam libello tractavimus, quod beatus Iob vim nobis humilitatis suae innotescit, dicens:
2 CAP. VI, Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
3 Quantae namque infirmitatis se perpendat insinuat, quem pupillum vocat; quia vero ab amore recedere etiam laesa charitas nescit, et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse testatur. Cuius verba, ut saepe iam diximus, sic eidem specialiter congruunt, ut tamen per haec ex prophetico spiritu etiam sententia fidelis populi, ex voce Ecclesiae universalis, exprimatur, qui haereticorum contrarietatem tolerans, et infirmum se per humilitatem conspicit, et tamen a servandae dilectionis magnitudine non recedit. Sanctae quippe Ecclesiae populus, quia mortui patris est filius, pupillus non incongrue dicitur; cuius resurgentis vitam iam quidem per fidem sequitur, sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici irruunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus affligunt. Et tamen amicus est quem nituntur evertere, quia fidelis Dei populus ipsos quoque quos persequentes tolerat amando non desinit ad veritatem vocare. Sed inter haec sciendum est quia sancti viri nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec laesi unquam a veritate conticescunt. csg207.104 Unde subditur:

bke20.131v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik