monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXII . <<<     >>> XXIV .

CAPUT XXIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce non est auxilium mihi in me.
2 Patet iam ad cuius spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, csg207.71 ad maioris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adiungat, Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio iudicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens:

bke20.122r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik