monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XV . <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Dominus; et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat?
2 Sed fortasse haec per contumaciam expetit, fortasse in eo quod se perfecte exstingui desiderat, iniustitiam ferientis accusat. Absit hoc. Nam qua mente id expetat, verbis sequentibus demonstrat, dicens: Nec contradicam sermonibus sancti. Nequaquam ergo de iniustitia percutientis murmurat, qui percussorem suum et inter verbera sanctum vocat. Sciendum vero est quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex concsg207.65tritione autem adversarii a virtute deficimus; per contritionem vero Domini fracti, a vitiis in virtute roboramur. Hanc contritionem Propheta prospexerat, cum dicebat: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos. In virga nos ferrea Dominus regit et conterit, quia dispensationis suae forti rectitudine cum nos interius reficit, exterius affligit. Nam quo virtutem carnis humiliat, intentionem spiritus exaltat. Unde et haec eadem contritio figuli vasi comparatur, sicut et per Paulum dicitur: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Qui simul contritionem et regimen exprimens, ait: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Sanctus igitur vir, qui appropinquare Deo etiam per flagella desiderat, per spiritum humilitatis dicat:

bke20.120av

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik