monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XIV. <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.
2 Mens enim iusti proficiens, quae prius, dum sola propria curaret, ferre aliena fastidiebat, quae minus alienis compatiens, convalescere contra adversa non poterat, cum ad toleranda csg207.64 proximi infirma se attrahit, ad adversa superanda convalescit; ita ut pro amore veritatis bke20.120ar praesentis vitae cruciatus tanto post fortius appetat, quanto prius infirma fugiebat. Inclinatione namque sua erigitur, attractione tenditur, compassione roboratur; cumque in amorem proximi se dilatat, quasi ex meditatione colligit quanta fortitudine in auctorem surgat. Charitas namque, quae nos ad vim compassionis humiliat, altius in culmine contemplationis levat; et multiplicata iam maioribus desideriis aestuat, iam pervenire ad vitam spiritus, etiam per cruciatus corporis, anhelat. Quod ergo prius tangere nolebat, hoc post prae angustia comedit, qui desideria sua vix capiens, et ipsas quas dudum timuerat, iam prae amore coelestis patriae poenas amat. Si enim mens in Deum forti intentione dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum fit, dulce aestimat, omne quod affligit requiem putat; transire et per mortem appetit, ut obtinere vitam plenius possit; funditus in infimis exstingui desiderat, quo verius summa conscendat. Sed haec de cuiuslibet iusti animo, haec de beati Iob mente menbke20.120avtior, nisi ipse subiungat:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik