monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XII . <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum.
2 Ad laborem quippe nascitur homo quia nimirum is qui accepta est praeditus ratione, considerat quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis suae tempora sine gemitu evadat. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adiunxit: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda altiora sublevatur; Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est, renovatur de bke20.105r die in diem. Homo ergo ad laborem nascitur, et avis ad volatum, quia inde mens ad summa evolat, unde caro in infimis durius laborat.
3 Potest quoque appellatione hominis carnalium vita signari. Unde et Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Quibus paulo post subiecit, dicens: Nonne homines estis? In hac itaque vita homo ad laborem nascitur, quia carnalis quisque cum transeuntia appetit, desideriorum suorum se pondere affligit. Gravis quippe labor est, hanc ipsam praesentis vitae gloriam quaerere, quaesitam quandoque percipere, et perceptam cum circumspectione custodire. Gravis labor est, hoc cum magna fatigatione apprehendere, quod is qui apprehendet, noverit diu stare non posse. Sancti autem viri quia transeuntia non amant, non solum nulla temporalium desideriorum pondera tolerant; sed et si qua adversa consurgunt, in ipsis suis pressuris et languocsg207.15ribus non laborant. Quid enim flagellis durius? et tamen de flagellatis apostolis scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Quid ergo eorum mentibus labor est, quibus et poena verberum labor non est? Homo ergo ad laborem nascitur, quia ille huius mundi veraciter mala sentit, qui eius bona inhianter appetit. Nam cuius mens ad alta suspenditur, sub ipsa est quidquid exterius contra ipsam movetur. Bene itaque subditur, Et avis ad volatum. Quia tanto animus a laboris afflictione se subtrahit, quanto per spem ad summa sustollit. An non quasi avis, Paulus ad volatum natus fuerat, qui tot adversa sustinens dicebat: Nostra conversatio in coelis est? Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Velut avis ergo ima transcenderat, quem adhuc corpore in terra demorantem, iam in sublimibus spei penna sublevabat. Sed quia nullus suis viribus valet sese in alta sustollere, ut cum visibilibus affligitur, in invisibilia sublevetur, recte mox subditur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik