monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nihil in terra sine causa.
2 Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia iustius pucsg207.13niatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat; quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. Ad intelligenda autem quae recta sunt, aliquando laboris studio, aliquando vero dolore percussionis erudimur. Unde cum dictum sit, Nihil in terra sine causa; apte protinus additur:

bke20.104v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik