monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXIII . <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines.
2 Saepe haeretici dum altiora dicere conantur, ipsi sibi testes sunt quia quae proferunt, vera non sunt. In nocturna quippe visione dubie cernitur. Rimas ergo susurrii in pavore nocturnae visionis se percepisse asserunt, quia ut quae docent alta aliis ostendant, vix ea se capere posse denuntiant. Sed hinc colligendum est quomodo audientibus certa esse poterunt, quae ipsi dubie viderunt. Miro ergo ordine cum alta loquentes profluunt, in patefactibke20.88vone stultitiae, ipsis suae altitudinis vocibus ligantur. Quantum vero de singularitate sapientiae elevantur, ostenditur cum protinus subdit: Quando solet sopor occupare homines. Ac si aperte ab haereticis diceretur: Cum homines inferius dormiunt, nos ad percipienda superna vigilamus, quia ea nobis nota sunt, ad quae videlicet cognoscenda caeterorum hominum corda torpentia non assurgunt. Ac si apertius dicant: In quibus intelligentia nostra se erigit, reliquorum hominum sensus dormit. Nonnunquam vero cum hoc despici ab auditore conspiciunt, semetipsos simulant timere quod dicunt. Unde subditur:

bnf2061.177 csg206.286

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik