monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XIII. <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti; vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
2 Si ipse historiae textus aspicitur, magna est lectoris utilitas, quod ab amicis iurgantibus in beato Iob pro laceratione vitiorum, virtutum praeconia proferuntur. Nunquam quippe est tam robustum vitae testimonium, quam cum ille laudanda loquitur, qui ingerere crimen conatur. Pensemus autem cuius celsitudinis iste vir fuerit, qui indoctos docens, lassos roborans, csg206.274 vacillantesque confirmans, inter curas domus, inter multiplicium rerum custodiam, inter affectus pignorum, inter studia tot laborum, erudiendis se caeteris impendit. Et illa quidem occupatus exercuit, sed tamen liber magisterio doctrinae militavit. Temporalia regendo disposuit; aeterna praedicando nuntiavit; vitae rectitudinem et agendo videntibus ostendit, et loquendo audientibus ingessit. Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, cum bona iustorum referunt, haec in argumentum criminis inflectunt. Inde namque Eliphaz contra beatum Iob occasionem obiurgationis colligit, unde laudanda narravit. Nam sequitur:

bke20.84v bnf2061.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik