monumenta.ch > Hieronymus > csg51.232 > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
2 Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi bnf2061.78 v huius prosperitate sublevatur. Nam cum praeire se potestate caeteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, iuste sibi omne aestimat licere, quod libet. Sed sancti viri cum mundi huius potestate fulciuntur, tanto sub maiore mentis disciplina se redigunt, quanto sibi per impatientiam potestatis csg206.262 suaderi illicita quasi licentius sciunt. Cor namque a consideranda sua gloria reprimunt, linguam ab immoderata locutione restrinbke20.81rgunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. Saepe enim qui in potestate sunt, ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis sibi meritum damnant. Ut enim cuiuslibet facta digniora sint, necesse est ut ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione deiiciat, quam ipsos quibus forte impenditur iuvet. Hinc est enim quod rex Babyloniae, dum elata mente apud se tacitus volveret, dicens: Nonne haec est Babylon, quam ego aedificavi? in irrationale animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quia elatione cogitationis se super homines extulit, ipsum, quem communem cum hominibus habuit, sensum hominis amisit. Saepe vero qui in potestate sunt, ad subiectorum passim contumelias erumpunt; et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet formidine iudicis verba pensantes, quia qui sine causa fratri, fatue dixerit, gehennae se ignibus addicit. Saepe ii qui in potestate sunt, dum sese a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Atque ut ex ipsa religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilatacsg206.263ret, illico adiunxit: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Sed Paulus, cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent, bnf2061.79 r despecta transcendit.
3 Beatus igitur Iob, ut nos erudiat, qualis in potestate fuit innotescat, dicens: Nonne dissimulavi? Potestas namque cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem, et dissimulanda propter tumorem; quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat; et ut extolli non debeat, posse se nesciat. Qualis vero in ore fuerit, adiungat dicens: Nonne silui? Qualis erga illicita opera, adhuc subiiciat: Nonne quievi? Potest autem silere et quiescere, adhuc subtilius perscrutari. Silere namque est mentem a terrenorum desideriorum voce restringere. Vis enim magni clamoris est tumultus cordis.
4 Quiescunt quoque qui bene in potestate sunt, cum terrenarum actiobke20.81vnum strepitus pro divino amore intermittendo postponunt; ne dum ima indesinenter occupant, cor funditus a summis cadat. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat. Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus; quia qui vacare Deo negligit, suo sibi iudicio lumen eius visionis abscondit. Hinc etiam per Moysen dicitur ut pisces qui pennulas non habent non edantur. Pisces namque qui habent pennulas, saltus dare csg206.264 super aquas solent. Soli ergo in electorum corpore quasi cibus transeunt, qui in eo quod imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere mentis saltibus sciunt, ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
5 Pravae etenim mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt, et fugitiva haec temporalia per intentionis cursum continuis cogitationum passibus sequuntur. Piae autem mentes haec et cum desunt non quaerunt, et graviter bnf2061.79 v etiam cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Quod bene illa duorum fratrum vita signatur, de quibus scriptum est: Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Vel sicut in alia translatione dicitur, Habitabat domi. Quid enim per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores huius saeculi tanto magis exteriora colunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Iacob vero vir simplex in tabernaculis vel in domo hacsg206.265bitare perhibetur, quia nimirum omnes, qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foras inhiant, a bke20.82r semetipsis alienatis cogitationibus recedant. Dicat igitur probatus vir, et exercitatus in prosperis: Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Ut enim supra diximus, sancti viri, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc unde exterius sublevantur calcant. Silent autem, quia nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt. Omnis namque iniquitas habet apud secreta Dei iudicia voces suas. Unde scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est. Quiescunt vero, cum non solum nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, verum etiam curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt.
6 Sed haec agentes, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Iusta itaque indesinenter faciunt, sed assidue dura patiuntur, quia saepe ipsa nostra iustitia, ad examen divinae iustitiae deducta, iniustitia est, et sordet in districtione iudicis quod in aestimatione fulget operantis. Unde Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, protinus adiunxit: Sed non in hoc iustificatus sum. Qui causam mox cur non sit csg206.266 iustificatus insinuans, ait: Qui autem iudicat me, Dominus est. Ac si diceret: Idcirco in eo quod nihil mihi conscius sum iustificatum me abnego, bnf2061.80 r quia ab eo qui me iudicat examinari me subtilius scio. Dissimulanda ergo sunt quae exterius favent, reprimenda quae interius perstrepunt, declinanda quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda, quia et ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus iudex in subtili lance examinis misericorditer penset.
7 Bene autem subditur: Et venit super me indignatio. Magna quippe arte doctrinae dicturus verbera praetulit recte facta; ut hinc unusquisque consideret quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam iustos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut iudicium incipiat de domo Dei. Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adiunxit: Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei. Ac si diceret: Dum tot dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam iusti Dei iudicii exempla datis? quia ex vestra poena colligendum bke20.82v est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus iustum iudicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet.
8 Prima igitur beati Iob locutione terminata, vicissim se amici, qui consolaturi venerant pie eius increpationi subiiciunt; dumque ad contentionis verba prosiliunt, eam pro qua venerant causam csg206.267 pietatis amittunt. Qui quidem non prava hoc intentione faciunt; sed quamvis affectum percusso exhibeant, percussum tamen nonnisi pro iniquitate crediderunt; dumque intentionem bonam nequaquam locutio cauta subsequitur, ipsa pietatis propositio in transgressionis vitium vertitur. Pensandum namque fuerat, cui et quando loquerentur. Iustus quippe erat, ad quem venerant, et divinis verberibus cinctus. Ex anteacta ergo eius vita debuerant ea quae intelligere non valebant illius verba perpendere; et ex flagellis praesentibus non illum redarguere, sed de sua vita formidare; seque flagellato iusto, non quasi ratiocinando erigere, sed flendo sociare; ut nequaquam se eorum scientia per verba ostenderet, sed loqui recte linguam consolantium magister dolor erudiret. bnf2061.80 v Qui etsi qua forsitan diversa sentirent, dignum profecto erat ut haec humiliter dicerent, ne percusso vulnera per immoderata verba cumularent.
9 Saepe enim, quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum: sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a maioribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae infirmi idcirco diiudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens iusti, nisi arca testamenti? Quae gestata a bobus calcitrantibus inclinatur; quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subiectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem csg206.268 ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc, quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc, manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adiuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt; dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est iustum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est iustum de incognita locutione reprehenbke20.83rdere, nisi motum eius fortitudinis, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam, qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites isdem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur; quia praesumptores quique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma iudicarent. Amici igitur Iob, dum contra eum quasi in Dei defensionem prosiliunt, divini praecepti regulam superbientes excedunt.
10 Cum vero quaedam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet, reticendum est, bnf2061.81 r sed cum magna humilitate proferendum; quatenus intentio pie sentientis eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditur humilitatis. Et libere csg206.269 ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promenda quae dicimus, ne et quae recte intendimus, haec elate proferendo non recta faciamus. Paulus auditoribus suis multa humiliter dixerat; sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat, dicens: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis. Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac gementibus, humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum. Eisdem rursum per Epistolam dicit: Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Hinc ergo colligat, si quando aliquid recte sentit, quanta humilitate debeat magistro loqui discipulus; si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat, tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat, eis a quibus bene vivendi exempla percepit, hoc quod bene intelligit, quam humiliter dicat; si Paulus illis humili se voce subdidit, quos ad vitam ipse suscitavit.
11 Eliphaz autem, qui primus amicorum loquitur, quamvis ad consolandum pietate veniat, humilitatem tamen locutionis deserens, regulam consolationis ignorat. Qui dum loquendi custodiam negligit, usque ad afflicti contumelias excedit, dicens: Tigris periit eo quod non haberet praedam. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum dissipati sunt. Beatum videlicet Iob nomine tigridis, quasi vitio varietatis notans, per leonis rugitum eiusdem viri terrorem, per leaenae vocem loquacitatem coniugis, per dissipatos vero dentes catulorum leonum destructam filiorum edacitatem signans. csg206.270 Unde et bene amicorum sensum, qui in tumida correptione se extulit, sententia divina reprehendit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
12 Sed quaerendum video cur Paulus illorum bke20.83v sententiis tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae Dominica reprehensione cassantur? Eliphaz quippe verba sunt, quae Corinthiis intulit dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum . Quomodo ergo quasi prava respuimus, quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus, quae per semetipsum Dominus non recta definivit? bnf2061.81 v Sed utraque haec citius quam non sint diversa cognoscimus, si eiusdem Dominicae sententiae subtilius verba pensemus; quae nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adiunxit: Sicut servus meus Iob. Liquet ergo quia quaedam in eorum dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Iob fortes sententias proferunt, sed comparatae dictis fortioribus vim fortitudinis amittunt. Mira autem sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur. In semetipsis igitur magna sunt, sed quia iustum virum transfigere appetunt, eiusdem magnitudinis pondus perdunt; quia et quamlibet forte, frustra iaculum mittitur, ut dura saxa feriantur; eo namque obtusum longius dissilit, quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum Iob dicta licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri fortem vitam feriunt, cunctum sui acuminis mueronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Iob nullo modo assumi debuerunt; et csg206.271 Paulus haec ex virtute pensans, in auctoritate proferat; et iudex quia incaute prolata sunt, ex personae qualitate reprehendat.
13 Sed quia eosdem amicos beati Iob haereticorum tenere speciem superius diximus, nunc eorum verba quomodo haereticis congruant indagemus. Quaedam namque valde recta sentiunt, sed tamen inter haec ad perversa dilabuntur. Habent quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent, minime persuaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt; sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit; dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona, auditores sibi attrahant; et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti, ab hac sensus sui diversitate salvantur. Unde et amici Iob reconciliationis suae sacrificium eiusdem sancti viri manibus offerunt, atque ad superni iudicis gratiam vel addicti revocantur. Quos bene in Evangelio bke20.84r illa decem leprosorum mundatio designat. In lepra quippe et pars cutis in fulgorem bnf2061.82 r ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut salventur, clamant, Iesu praeceptor. Quia enim csg206.272 in eius verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant; cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Sed quia in amicorum dictis praefationem expositionis paulo longius duximus, ipsa iam eorum verba subtiliter pensemus. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, X. <<<     >>> XII .
monumenta.ch > Hieronymus > csg51.232 > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik