monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quia testa saniem radebat.
2 Quid enim per testam, nisi vigor districtionis; quid per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutiones cogitationis illicitae, nosmetipsos aspere diiudicando mundamus. Potest etiam testa fragilitas mortalitatis intelligi. Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare, et putredinem miserae delectationis abstergere. Nam dum quisque considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione prava mentem cogitatio influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur.
3 Neque enim parvi pendenda sunt quae, quamvis usque ad effectum non pertrahunt, tamen illicite in mente versantur. Hinc est quod quasi a vulneribus Redemptor noster saniem radere venerat, cum dicebat: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc est, quod Ierobaal cum a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, ad cuius imperium protinus haedum coxit, quem super petram posuit, et ius carnium desuper effudit; quae angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra consumpsit. Quid est enim frumentum virga caedere, nisi rectitudine iudicii, a viticsg206.173orum paleis virtutum grana separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant. Qui occidi haedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et ius carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum, de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus. Carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Ius etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi bnf2061.47 v ipsas a se etiam carnales cogitationes exinanit. Quasi enim ius ex carne liquida in petram funditur, quando mens et a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen mox angelus virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adiutorii deserit. De petra autem ignis exit, et bke20.54v ius carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat. Quod ergo illic est ius in petram fundere, hoc est hic saniem testa mundare. Perfecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur tergat. Sed saepe de ipsa victoria bellum oritur, ut cum immunda cogitatio vincitur, victoris animus elatione pulsetur. Sic ergo mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen sollicite debeat in humilitate substerni. Unde et cum de sancto viro diceretur, Testa saniem radebat, protinus apte subiungitur,


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik