monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXVIII. <<<     >>> XXX .

CAPUT XXIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce in manu tua est, tantum animam illius serva.
2 Sic quippe ille nos deserit, ut custodiat; sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem acceptum feriendo vulneravit, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque usque ad maiora perveniens, quasi omne corpus mentis illatis tentationibus lacerando transfigit. Sed tamen ad animam ferienbke20.54rdo non pervenit, quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, arcani propositi intentio resistit; ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationem tamen sanctae rectitudinis usque ad consensus bnf2061.47 r mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae ipsa delectationum vulnera csg206.172 tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanat in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur,


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik