monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XVII . <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Testa saniem radebat.
2 Quid enim aliud in manu Domini testa est, nisi caro ex nostrae substantiae luto sumpta? Etenim testa igne solidatur. Caro autem Domini eo ex passione sua robustior exstitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate surrexit. Unde recte etiam per Prophetam dicitur: Exaruit velut testa virtus mea. Sicut testa enim eius virtus exaruit, qui susceptae carnis infirmitatem passionis suae igne roboravit. Quid vero per saniem, nisi peccatum, debet intelligi? Per carnem quippe et sanguinem bnf2061.41 r solent carnis peccata designari. Unde per Psalmistam dicitur: Libera me de sanguinibus. Sanies itaque putredo est sanguinis. Quid ergo accipimus saniem, nisi peccata carnis ex longa vetustate peiora? Vulnus itaque in saniem vertitur, cum neglecta culpa usu deterius gravatur. Mediator itaque Dei et hominum homo Christus Iesus corpus suum manibus persequentium tradens, saniem testa rasit, quia peccatum carne delevit. Venit enim, sicut scriptum est, in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum. Dumque hosti obiicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae; et ex qua nos captivos inimicus tenuit, per illam nos liberos expiavit; quia quam nos instrumentum fecimus culpae, haec nobis per Mediatorem versa est in arma iustitiae. Testa ergo sanies raditur, cum carne culpa superatur. Bene autem subditur:

bke20.49r csg206.156

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik