monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XII . <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem eius esse vehementem.
2 Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Iob sederint, an certe diebus septem et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe enim rem quamlibet tot diebus agere dicimur, quamvis non eisdem diebus ad eam continue vacemus. Saepe vero Scriptura sacra sic totum pro parte, sicut pro toto partem ponere consuevit. Pro toto enim parbke20.46vtem loquitur, sicut Iacob familiam describens dicit: Intravit Iacob in Aegyptum cum animabus septuaginta. Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium et csg206.148 corpora comprehendit. Rursum totum pro parte insinuat, sicut ad monumentum Maria queritur, dicens: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum tultum deplorat. An ergo et hoc in loco totum pro parte dicatur incertum est.
3 Sed tamen hoc, quod diu tacuerunt, et quandoque loquendo reprobati sunt, neglecte praetereundum non est. Sunt namque nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes, habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Iob dolorem videntes, diu tacuerunt; sed tarde inchoantes, indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Tenuerunt linguam, ne praepropere inciperet; sed incipientem semel nequaquam moderati sunt, ne se ex consolatione usque ad contumelias effrenaret. Et bona quidem intentione ad consolandum venerant; sed hoc, quod pia mens mundum Deo obtulit, locutio praecipitata vitiavit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti. Recte namque offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod die agitur, etiam subtiliter discernatur. bnf2061.38 r Oblata enim recte dividere est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat.
4 Saepe ergo et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo iudicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Quisquis autem amicorum beati Iob facta considerat, quam pia ad eum intentione venerint non ignorat. Pensemus enim cuius charitatis fuerit, ad affliccsg206.149tum concorditer convenisse; quanta virtus longanimitatis exstiterit, septem diebus et noctibus cum afflicto tacuisse; quae humilitas, in terra tot diebus ac noctibus sedisse; quae compassio, pulvere capita conspersisse. Sed tamen inchoantes loqui, unde se aestimaverunt praemium mercedis acquirere, inde eos contigit reatum reprehensionis invenire, quia incautis saepe ad peccati finem vertitur, etiam quod pro solo studio mercedis inchoatur. Ecce praecipiti locutione perdiderunt bonum, quod tanto labore mercati sunt. Et nisi divini gratia offerre eos sacrificium pro suo reatu praecepisset, inde a Domino iuste puniri poterant, unde se placere Domino mirabiliter aestimabant. Inde iudici displicent, unde sibi quasi pro defensione iudicis per effrenationem placent. Idcirco vero haec dicimus, ut ad memoriam legentium revocemus, quatenus sollicite quisque consideret ea quae malo voto perpetrantur, quanta Dominus animadversione punibke20.47rat, si inchoata bono studio, sed negligentiae indiscretionis admista, tanta invectione castigat. Quis non mercedis causam peregisse se crederet, si aut in defensione Dei quidquam contra proximum diceret, aut certe septem diebus ac noctibus pro proximi dolore tacuisset? Et tamen amici beati Iob haec agentes, ad culpam laborando pervenerunt, quia consolationis quidem bonum quod agebant, noverant; sed cum quanta agendum esset discretionis libra, nesciebant. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. Primum quidem, ne mala quoquo modo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Ad quae nimirum bona sollicite peragenda propheta nos admonet, dicens: Maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter. Ad hoc vero ista proficiant, ut ante terribilis iudicis subtile atque incsg206.150comprehensibile examen non solum bnf2061.38 v mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt bene gesta, timeamus, quia saepe in eius iudicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante iudicium putatur; et unde exspectatur pia merces operis, inde supplicium iustae sequitur ultionis.
5 Haec iuxta historiam breviter tractata percurrimus, nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio huius operis dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis, quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpus, quod nos sumus, patitur, et iam corpus eius, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur; ita nunc passiones exprimi eiusdem capitis debent, ut ostendatur quam multa etiam in corpore suo sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris? Si cruciatus nostri eius poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea. Et tamen resurrectione iam sui capitis exaltatus dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus. Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant; sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce iam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput et corpus novimus, sic a percussione capitis incipimus, ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur, quod unde veniat percontatur, quod beatus Iob magnis conditoris praeconiis praefertur, quia iam saepe discussimus, replicare devitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. csg206.151 Ibi ergo bke20.47v allegoriae nunc initium ponimus, ubi post verba saepe repetita, adiunctum novi aliquid scimus. Itaque ait:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XII . <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik