monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLI. <<<     >>> XLIII .

CAPUT XLII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio illius crevit in terra.
2 Ac si aperte dicat: Cur laudas quem protegendo roboras? Despecto bke20.36v enim me, dignus tuis laudibus homo esset, si suis contra me viribus staret. Unde mox et malitiose de homine expetit, quod tamen protector hominis benigne concedit. Nam subditur:

bnf2061.54 csg206.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik