monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XVI. <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ac familia multa nimis.
2 Quid est, quod prius animalium multitudo describitur, et familia in extremo memoratur: nisi quod ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post eius etiam astuta vocarentur, Paulo attestante, qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes? Ipsa bnf2061.1r namque sanctae Ecclesiae principia, litterarum perhibentur ignara, ut videlicet, cunctis in praedicatoribus suis Redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo, sed causa suaderet. Sequitur:

bke20.15v csg206.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik