monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI.. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Vir erat in terra Hus, nomine Iob.
2 Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam iam qualiter sint impleta, videamus. Iob namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Iob suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur csg206.38 dicens: dolores nostros ipse portavit? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam.. Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Hus ergo terram inhabitat Iob, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit.

bke20.13v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik