monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.284 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, A, II.

tbl31031.1r  csg206.1  bke20.3v  CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Reverendissimo et sanctissimo fratri Leandro coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
2 Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent, et te illuc iniuncta pro causis fidei Visigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli, et postquam coelesti sum desiderio afflatus saeculari habitu contegi melius putavi. Aperiebatur enim mihi iam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo devinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo iam non specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. Quae tandem csg206.2 cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii, et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex huius vitae naufragio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit, tbl31031.1v repente me, sub praetextu ecclesiastici ordinis, in causarum saecularium pelago reperi; et quietem monasterii, quia habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod si inulte liceat, iterum fugiendo deflectatur. Postque hoc nolenti mihi atque renitenti, cum grave esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis iniunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi iam tempora, malis crebrescentibus, termino propinquante turbata sunt; ipsi nos, qui internis mysteriis deservire credimur, curis exterioribus implicamur: sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me, ignorante me, actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei, germana vincti charitate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fubke20.4rne restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi porcsg206.3tus sinum, terreni actus volumina fluctusque fugiebam; et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita, mucrone suae occupationis exstinxerat; inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus, etiam cogente te, placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Iob exponere importuna me petitione compellerent; et prout veritas vires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem; adhuc aliquid gravius adiungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem; et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik