EPISTOLA CXX. AD CLAUDIUM IN HISPANIIS. Eum laudat, ex virtutis fama sibi dilectum. Ut in luce veritatis atque coelestis patriae amore proficiat hortatur. Cyriacum abbatem et legatum suum commendat.
1 | Gregorius Claudio in Hispaniis. |
2 | Quia unguenti more bonorum fragrat opinio, vestrae gloriae de Occidentalibus partibus hucusque odor tetendit. |
3 | Cuius profecto aurae suavitate respersus, multum, fateor, quem nesciebam dilexi, atque intra sinum cordis amoris manu te rapui; nec iam eum nesciens diligebam, cuius bona cognoveram. |
4 | Qui enim mihi magna intentione notus, sed corporis visione manet incognitus, de eo procul dubio veraciter dicere possum, quia personam illius scio, sed domum nescio. |
5 | Magna autem vestrae laudis datur assertio, quod excellenti Gothorum regi vestra gloria sedulo adhaerere perhibetur, quia dum malis boni semper displiceant, bonos vos esse certum est, qui bono placuistis. |
6 | Propterea debitum salutationis alloquium solvens, opto vos in his quae coepistis exerceri, ut in vobis compleatur veridica Salomonis illa sententia, quae ait: Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV, 18). |
7 | Nunc enim cum lux nobis veritatis infulget, cum sese regni coelestis suavitas mentibus aperit, iam quidem dies est, sed adhuc perfectus non est. |
8 | Tunc autem dies perfectus erit, quando iam quidquam de nocte peccati in mente nostra non erit. |
9 | Vos autem usque ad perfectum diem crescite, ut quousque patria aeterna videatur, bonorum hic operum augmenta dilatentur; quatenus tanto post in retributione maior sit fructus muneris, quanto nunc studium creverit laboris. |
10 | Propterea dilectissimum Filium nostrum Cyriacum, monasterii nostri Patrem, vestrae gloriae commendamus, ut, peractis quae ei iniuncta sunt, nulla illum remeandi mora praepediat. |
11 | Omnipotens Deus coelestis vos brachii protectione tueatur, et nunc gloriosos inter homines, et post longa annorum curricula inter angelos esse concedat. |