monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , VIII. VENANTIO V͐ · S͐ · CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> X. FESTO V͐ · T͐ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/611)

VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS ESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511) HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare, quia non minorem laudem de inventis quam de rebus possumus adquirere custoditis. 2  proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per abnf2923.172lienum venit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum. 3  In municipio itaque vestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos: et quia indecore iacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. 4  Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platonias vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat modis omnibus devehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik