monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.303 > XXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX (a. 509)

XXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1  Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit nostra saepius largitate praestari. 2  sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione transcendere. 3  Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae viri venerabilis Unscilae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat, qua usque a magnifici viri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. 4  Ea vero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum universis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. 5  alioquin grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. 6  sufficiat possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae. 7  lucrum cum invidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!

bnf2923.135