monumenta.ch > Lucanus > bnf10314.140 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.263 > 34
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXXIII.De Beniamin Persico diacono eiusque martyrio. <<<     >>> XXXV.De fine imperatoris Arcadii.

CAPUT XXXIV.De Theodoro Antiocheno episcopo, et Theodoro Mopsuesteno pontifice. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Illo quoque tempore quo sacratissimus Theodotus Antiochenam regebat Ecclesiam, Theodorus Mopsuestiae quidem episcopus, sed totius doctor Ecclesiae, dum contra universam cohortem haereticorum fortiter dimicasset, terminum vitae sortitus est. Is enim Diodori quidem magni doctrina potitus est. Ioannis vero sacratissimi fuit socius atque cooperator.
2 Communiter enim Diodori pocula spiritalia sunt adepti; qui sex et triginta annis mansit in praesulatu, et contra Arii Eunomiique acies fortissime praeliatus est, insidiasque bnf1603.218 latronis Apollinaris exstinxit, optimaque pascua divinis ovibus praeparavit. Cuius frater Polychronius Apamienam rexit Ecclesiam, et gratia sermonis et claritate conversationis ornatus.

bav824.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik