monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, X.Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit. <<<     >>> XII.De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos.

CAPUT XI.De Eunomii calliditate. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Huius fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque bnf1603.177 voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis iura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam eius incurreret.

bav824.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik