monumenta.ch > Cassiodorus > 46
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLV. Quomodo Iacobi episcopi orationibus Persarum rex non potuerit praevalere Romanis. <<<     >>> XLVII. De translatione sancti Meletii ad Antiochenum episcopatum, et de eius expositione de unitate Trinitatis.

CAPUT XLVI. De concilio denuo apud Antiochiam congregato. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Hoc itaque tempore Constantius Antiochia morabatur. Et, Parthico praelio quiescente, rursus colligebat episcopos: cogens omnes negare verbum et unius substantiae et alterius substantiae. Verum cum Eudoxius post Leontium Antiochenam arripuisset sedem, deinde pulsus post multa concilia, cum Constantinopolitanum inique tenuisset episcopatum, bav824.75 v Antiochena Ecclesia pastore privata videbatur.
2 Tunc ergo convenientes episcopi, cum essent plurimi, et undique congregati, dicebant imperatori oportere primitus pastorem constitui, et ita cum illo de dogmatibus cogitari.

bav823.209 bnf1603.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik