monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XIV. De Inimicis Athanasii. <<<     >>> XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit.

CAPUT XV. De synodo apud Mediolanum facta. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur devicto Magnentio, cum solus Constantius Romanorum tenuisset imperium, omni studio laborabat ut Occidentales episcopi consentirent eis qui consubstantialem esse Patri Filium denegabant. Et hoc faciebat, nolens a primordio aperte vim facere, sed eis callide suadere, ut decreto contra Athanasium ab Orientalibus episcopis habito consentirent. Sperabat enim quia si communi decreto damnaretur Athanasius, facilius suam voluntatem in religione compleret.
2 Tunc igitur in Italiam convenerunt episcopi Orientalium non multi, quoniam plurimos eorum aut senectus aut itineris longitudo prohibuit. Occidentalium vero ultra trecentos, ut praecepto principis concilium Mediolani celebraretur: ubi convenientes Orientales, ante omnia contra Athanasium decretum fieri commune poscebant, ut hoc facto penitus ei aditus Alexandriae clauderetur.
3 Quod cum sensissent Paulinus Gallicanae Treviris, Dionysius Albae metropolis Italorum, et Eusebius Vercellensis episcopi, quia ad destructionem fidei Orientales contra Athanasium agere molirentur: surgentes bav823.82 r magna voce clamabant dolum et circumventionem per ea quae gerebantur, Christianitatis dogmatibus irrogari. Non enim veras contra Athanasium culpas esse dicebant, cum ad retractationem fidei talia probarentur inventa.
4 bav824.61 v Illis ergo talia proclamantibus, concilium tunc solvitur episcoporum.

bnf1603.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik