monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, X.Quomodo Arius, dum studet ab Alexandro Constantinopoleos in communionem suscipi, exstinctus sit. <<<     >>> XII.Quomodo et ubi imperator Constantinus imperatores tres filios reliquerit, et percepto baptismate sit defunctus.

CAPUT XI.Quod prius Ariani cum orthodoxis conveniebant atque communicabant, et de lege Constantini qua iussit haereticorum oratoria ecclesiis applicari. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Arii vero dogma, licet apud multos disputationibus extolleretur, nondum tamen in proprium discernebatur populum, aut in nomine constabat auctoris; sed omnes simul in ecclesia conveniebant atque communicabant, praeter Novatianos, et qui vocantur Phryges, et Valentinianos, et Marcionistas, et Paulianos, et qui alias haereses colebant.
2 Contra quos omnes imperator posita lege sancivit auferri eorum oratoria et ecclesiis applicari; et neque in domibus privatorum eos congregationes patiebatur, nec publice celebrare. Melius enim iudicabat in ecclesia catholica communibav824.42 rcandum, et in eam cunctis convenire suadebat. Propter quam legem arbitror haeresis memoriam fuisse destructam.
3 Nam priorum principum temporibus Christi cultores licet sectarum diversitate differrent, apud paganos tamen Christiani esse putabantur, et similiter passionibus subiacebant, ac semetipsos propter communes persecutiones examinaro non poterant, et propterea facile inter se convenientes missas celebrabant. Et licet essent pauci, non tamen videbantur esse divisi.
4 Post hanc vero legem neque publice in ecclesias poterant convenire, neque latenter, dum episcopi civitatum et clerici observantes talia prohiberent. Hinc ergo plurimi metuentes ad Ecclesiam se catholicam contulerunt. Alii vero manserunt in sua sententia, non tamen successores haeresis reliquerunt.

bav823.114 bnf1603.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik