monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, VII.De Constantio patre Constantini. <<<     >>> IX.De legibus quas Constantinus pro Christianis posuit, et de mutatione rituum paganorum Christianorumque provectu, et de victoriis eius, et veneratione religionis.

bav824.7 v  CAPUT VIII.Quomodo Licinius fugatus, et Christianos fuerit persecutus, et novissime victus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Porro Licinius hinc fugatus, cum prius sectator fuisset dogmatis Christiani, mutata voluntate, plurimos sacerdotum in suae partis afflixit imperio, multos quidem et aliorum, praecipue tamen de collegio militari. Nimis enim Christianis erat infensus propter Constantini bellum, aestimans eum posse contristari propter calamitatem suae religionis: simul etiam arbitratus, quia orarent et studerent redigi sub illius solius imperio.
2 Super haec autem pugnaturus denuo contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia, et seductus ab aliquibus promittentibus quia bello vinceret Constantinum, in paganitatem conversus est. Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Mileti Geminique Apollinis, eique consulenti de bello, respondisse daemonium per hos Homeri versus: O senex, valde te iuvenes pugnatores observant, Tuaque vita soluta est, saevaque te senectus excipiet.
3 Ex plurimis ergo rebus visum mihi est dogma Christianorum divina providentia constitisse, tantoque processisse cremento, maxime tamen ex persecutione gentilium futuro. Namque Licinio persequente Ecclesias in suo imperio constitutas, bellum in Bithynia factum est, quo novissime pugnaverunt inter alterutros ipse et Constantinus.
4 Tantoque divino suffragio adiutus est Constantinus, ut per terram et per mare vinceret inimicos; et amissis Licinius pedestribus et navalibus, semetipsum in Nicomediam transtulit, privatusque Thessalonicae aliquanto tempore permansit, ibique peremptus est. Vir ergo primordiis imperii sui, praeliis aliisque rebus valde provectus, et sororis Constantini nuptiis honoratus, huiusmodi fine defunctus est.

bnf1603.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik