monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 7 > 192
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCI. In Cathedra S. Petri, II. <<<     >>> SERMO CXCIII. De Annuntiatione Dominica, I .

SERMO CXCII. In Cathedra S. Petri, III. SHOW APPARATUS

1 Nostis, fratres charissimi, beatissimum Petrum in Salvatoris passione suis erroribus profecisse, et posteaquam negavit Dominum, fuisse apud Dominum meliorem. Fidelior enim factus est posteaquam fidem se perdidisse deflevit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tanquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit: ut qui sibi antea infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum; et qui interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur; et petra pro virtute Dominus nuncupatur, sicut ait Apostolus: Bibebant autem de spirituali sequente eos petra; petra autem erat Christus. Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis. In eadem enim domo Petrus fundamentum ponit, Petrus plantat; Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat. Petrus ergo tentationibus suis proficit, fletibus suis gaudet, periculis suis crescit.
2 Sic namque in mare dum super undas temerarius viator ingreditur, nutat incessu, sed convalescit affectu: periclitatur corpore, sed devotione non labitur; mergitur pedibus, sed Christi dextera sustentatur. Sustentabat enim fides, quem unda mergebat: et quem fluctuum procella turbabat, Salvatoris dilectio confirmabat. Ambulabat enim in mari Petrus magis dilectione, quam pedibus. Non enim videbat ubi pedum vestigium figeret; videbat autem ubi figeret vestigium charitatis. In navi enim positus considerat Dominum; et amore eius ductus descendit in mare. Non cogitat labentes aquas, non fluenta currentia: et dum Christum respicit, non respicit elementum; credit fidem etiam inter undas solidum invenire vestigium. Iactetur licet fluctibus mare, ventis pelagus conturbetur; non tamen Petri turbatur semita, quae ducit ad Dominum. Ambulat igitur super aquas Petrus, et sub pedibus eius mollis unda non cedit. Legimus in Veteri Testamento, filios Israel per mare Rubrum siccis itineribus ambulasse, et ad securitatem gradientium, ne laberetur unda, in soliditatem quamdam fuisse mutatam. Quanto hic melius, quando ambulante Petro nec mutatur unda, nec labitur; nec solidatur aqua, nec refugit? Melius, inquam, est, ubi eadem unda quae fluctuat, et sustentat; ubi idem gurges qui mergit, et famulatur. Illic ut portaretur per mare populus Israel, meatum suum natura perdiderat: hic portatur in aquis Petrus, et cursum suum fluenta non perdunt.
3 Temerarius ergo viator Apostolus novi itineris viam carpit, modo curvati gurgitis molem ascendit, modo subsidentis undae sinus descendit, et inter marinos fluctus ascensus illi itineris descensusque non deest. Sed ubi turbatus ventis, exagitatus procellis, incipit timere quod credidit: statim ei gurges subtrahitur, unda subducitur. Mox enim defatiscenti fide, defatiscit et semita. Tunc exclamans ad Dominum Iesum, salvum se fieri deprecatur. Quem apprehensum manu Salvator liberat, et subiungit dicens, Modicae fidei, quare dubitasti? Hoc est, Cur tam parvae fidei es, ut qui credendo in mare ambulare coeperas, non id perseverando transires? scriptum est enim, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Sed dum cunctaris et dubitas, iter quod ingressus fueras perdidisti. Cur, inquam, tam modicae fidei es, ut non ea fide qua venire coeperas, pervenires? Intellige ergo quia in mari credulitas te portabat, perfidia submergebat. Igitur, fratres, sanctus Petrus dum fluctuat, dum mergitur, dum periclitatur, sic pervenit ad Dominum: ostendens nobis quod nonnisi per pericula properatur ad Christum. Multi enim diabolici fluctus sunt in hoc mundo, tentationum multa naufragia, a quibus ita liberari possumus, si clamantibus manum suam Salvator extenderit. Nos ergo clamare ad Dominum non cessemus, ille auxilium solitum non negabit Iesus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCI. In Cathedra S. Petri, II. <<<     >>> SERMO CXCIII. De Annuntiatione Dominica, I .
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 7 > 192