monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 26 <<<     >>> § 28

§ 27 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Unde quasi uisitatus ab eo dicit: tenuisti manum dexteram meam et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me.
2 sic accepimus et secundum Graecum sic conuenit.
3 dixit enim Graecus: ἐϰράτησας τη̉ς χειός, id est tenuisti manum, τη̃ς δεξιᾱς μου dexteram meam.
4 bene dirigitur cuius dexteram deus manu sua tenet.
5 potest dicere: dominus a dextris meis, ne commouear.
6 Adam si a dextris suis dominum habere uoluisset, non esset a serpente deceptus.
7 sed quia oblitus est mandatum dei et uoluntatem serpentis impleuit, manum eius diabolus tenuit et ad lignum scientiae mali et boni fecit extendi, ut interdicta decerperet.
8 praeiudicatum est in illo omnibus et coepit uniuersis aduersarius ad dexteram stare.
9 unde et illa in Iudan maledicti forma processit: et diabolus stet a dextris eius.
10 si illud maledictum graue, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae uincla laxantur.
11 ideo dominus Iesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zacchariae legimus libro; hominis enim causam locumque susceperat.
12 ibi ergo stetit, ubi Adae stabat herebnf1732.361ditas.
13 quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: uade retro, Satanas.
14 itaque aduersarius loco deiectus recessit; tibi autem ne diabolus staret a dextris, ait: ueni, sequere me.
15 praeuidcns igitur Dauid aduentum domini, qui nos a potestate aduersarii liberaturus descendit e caelo, ait: dominus a dextris mihi, ne commouear.
16 cui autem a dextris erat diabolus mouebatur.
17 merito ergo et hic ait: tenuisti manum dexteram meam, id est: ut iam peccare non possim, ut ille lubrico ante fluctuabundus uestigio fida possim statione consistere.
18 quam bene hoc apostolus dixit, quando turbatum eum dominus uidit et extendens suam dexteram titubare non passus est atque intrepido firmauit incessu.
19 liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos uersus: tenuisti manum dexteram meam, et in uoluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me? quae est dextera nisi actuosa animae uirtus? quae si uoluntate domini dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi huius opes, nulla adiumenta deposcit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik