monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.108 > 26
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 25 <<<     >>> § 27

§ 26 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 ++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile ? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu.
2 et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die.
3 ex quo coepisti loqui cum seruo tuo.
4 et tenui inquit uoce et tardilocus sum.
5 ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum.
6 bnf1732.360 sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus.
7 et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum.
8 circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur.
9 quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur?


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik