monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 24 <<<     >>> § 26

§ 25

1 Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus.
2 unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti sunt.
3 et ego ad nihilum redactus sum et nesciui.
4 et uel iumentum factus sum apud te.
5 et ego semper tecum.
6 (cum cognouissem* inquit 'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae.
7 sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur.
8 'tunc' inquit 'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam'.
9 et uel iumentum factus sum*.

bnf1732.359