monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 20 <<<     >>> § 22

§ 21 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluois saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter bnf1732.357 inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos.
2 non enim ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik