monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 9 <<<     >>> § 11

§ 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos iudicii dei atque ab insolentia et furore reuocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere.
2 sed posteaquam eos aduertit perseuerare in contumeliis, plura fortiora repetiuit et tamquam pugno eos ualidiore percussit, qui uerborum suorum saxis lapidabant innoxium.
3 audite, inquit audite uerba mea, non sit mihi a uobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora bnf1732.339 loquar, graue erit pondus uerborum meorum.
4 dicam et ego secundum uestram opinionem, eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus et alii grauantur, in aerumna positi sunt: et uidetur hoc secundum peccatorum merito deferri.
5 quod etsi dicam, nolite ridere, quasi uobis adquieuero.
6 etsi peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui iudicat et sibi in me potestatem uindicat.
7 aut si iudicor quasi homo, commune istud est.
8 increpari non debeo: infirmitas condicionis est, non specialis inprobitas.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik