96 | Tobis quoque formam expressit honestatis evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes. Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in coniugium daret, vitia quoque filiae non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam iam sex viris, et omnes eos esse mortuos. Iustus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias eius extraneos periclitari. |