monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Officiis, 3, XIII. <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

86 Quid vero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum bnf1732.167 exercitum Syriae, qui ad obsidendum eum venerat, captivum introduxit in Samariam, cuius oculos caecitate obcsg97.257duxerat, et dixit: Domine, aperi oculos eorum, ut videant, et viderunt? Itaque cum rex Israel percutere ingressos vellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captivitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum iuvandos. Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriae revertendum putarunt.
87 Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi adversum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset.
88 Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Iudith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, et publicam csg97.258 honestate propria acquisivit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit: et utilius reservavit hostes quos ceperat.
89 Quid autem aliud Ioannes nisi honestatem consideravit? ut inhonestas bnf1732.168 nuptias etiam in rege non posset perpeti, dicens: Non licet tibi illam uxorem habere. Potuit tacere, nisi indecorum sibi iudicasset mortis metu verum non dicere, inclinare regi propheticam auctoritatem, adulationem subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi adversabatur: sed honestatem saluti praetulit. Et tamen quid utilius quam quod passionis viro sancto advexit gloriam?
90 Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit: quae si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam csg97.262 criminis forsitan non evasisset. Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik