monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Officiis, 3, XII. <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

82 Ecce tibi Iudith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva. Quem primo formae gratia et vultus decore csg97.256 perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia. Primus triumphus eius fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo.
83 Horruerunt Persae audaciam eius. Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura.
84 Honestatem igitur secuta est Iudith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subiiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo.
85 Quanta honestatis auctoritas, ut consilium de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adiutorem praesumeret: quanta gratia, ut inveniret!

bnf1732.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik