monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Officiis, 3, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

57 Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta bnf1732.157 patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem.
58 Hinc nascuntur aucupio quaesitae haereditates, continentiae csg97.246 atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua iudicatur affectatae ambitio haereditatis. In supremo fine vitae positos suum habere iudicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.
59 Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum iuvari, quam gravari alterum. Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem iuvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua iniuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala. bnf1732.158 Quae enim est gloria, si eum csg97.247 non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas.
60 Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est.
61 Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul. Non est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Ionathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Ionathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Ionatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda?
62 Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, csg97.248 quanto ingemuit affectu! Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina bnf1732.159 vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt.
63 Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio? Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare huiusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum; hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de iure loquitur patrum. Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi huius utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, iudicavit non videri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.
64 Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit.
65 Turpis est itaque omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia virtutum? Clamabat csg97.249 Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino. Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, bnf1732.160 pondus autem aequum acceptabile est illi.



Ambrosius, De Officiis, 3, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik