monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Officiis, 3, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

53 Quando maiores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi servire Aegyptiorum?
54 Iesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat bnf1732.156 terrae eius possessionem. Suadebant missi exploratores Iesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; plebs csg97.245 reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.
55 Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Iesu, et dissuadendum putaverunt, plaga magna statim mortui sunt: Iesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt.
56 Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik