monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Officiis, 3, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

45 Sed et illi qui peregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi: expellere eo tempore quo debent iuvare, separare a commerciis communis parentis, fusos omnibus partus negare, inita iam consortia vivendi averruncare: cum quibus fuerint communia iura, cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri. Ferae non expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiae communem putant omnibus victum, quem terra ministrat. Illae etiam conformem sui generis adiuvant, homo impugnat, csg97.241 qui nihil a se alienum debet credere quidquid humani est.
46 Quanto ille rectius, qui cum iam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam caeteris maiorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos eiici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: bnf1732.154 quantos urbi suae perire, qui solerent adiumento esse, vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam iuvare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria. Hos igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate paverunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vivit homo. Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus.
47 Sed veremur csg97.242 ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adiuvatur. Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi invenias quem reformes? Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui.
48 Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit. Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus vere probatus, qui vere potuit imperatori dicere, demonstrans provinciae totius populos: Hos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit.
49 Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, eiectos esse urbe amplissima, qui iam plurimam bnf1732.155 illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates! Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio urbs sola egebat frumento: potuisset iuvari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere csg97.243 quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum eiicis, qui de suo pascitur? Quid illum eiicis, qui te pascit? Servum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam?
50 Quam deforme hoc, quam inutile! Quomodo? enim potest utile esse quod non decet? Quantis corporatorum subsidiis dudum Roma fraudata est? Potuit et illos non amittere, et evadere famem, exspectatis ventorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu navium.
51 Quam vero illud superius honestum atque utile! Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum iuvari egentes, ministrari victum es urientibus; nulli cibum defore? Quid tam utile, quam cultores agro reservari, non interire plebem rusticanorum?
52 Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile, honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik