monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Officiis, 3, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

37 Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia. Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est.
38 Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere.
39 Aravi, inquit, studiosius, bnf1732.151 uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus, sollicitius recondidi, servavi fideliter, provide cuscsg97.236todivi. Nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus: vendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam caeteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur? Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Ioseph frumenta in abundantia collegit, in charitate vendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur iniuria.
40 His igitur quantum cuiusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens. Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus.
41 De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli iusta sperare compendia. Cur ad fraudem convertis naturae industriam? Cur invides usibus hominum publicos partus? csg97.237 Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem? Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus csg97.239 ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior bnf1732.152 proventus sit, quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae. Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in viscera hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur. Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia maior futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est.
42 Ioseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captavit annonae, sed perenne subsidium collocavit: nihil sibi acquisivit, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit.
43 Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem expocsg97.240nat in Evangelio Dominus Iesus, cuius possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam? Non habeo quo congregem, destruam horrea, et maiora faciam; cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, haerebat ambiguo. Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat.
44 Recte igitur Salomon: bnf1732.153 Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus, non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum iura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem eius qui participat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur.



Ambrosius, De Officiis, 3, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ambrosius > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik