monumenta.ch > Hieronymus > csg75.45 > 7
Ambrosius, De Officiis, 2, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

28 Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus. Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usibnf1732.97tatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; csg97.168 ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.
29 Ac primum noverimus nihil tam utile, quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adiuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.
30 Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandae affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret. Iam si quis consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam: aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem eius et gratiam sibi praeferat.
31 Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias : et cum Dominus in insolentes vindicsg97.169care vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, conbnf1732.98solabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum eius non possent intendere, et sepulturam eius non repertam crederent; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur.
32 Quid eius imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu! Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre iniurias. Ideo tam charus erat omnibus, ut iuvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.
33 Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat, primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, csg97.170 quam in Hierusalem regnare: deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: iustitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praestandam putaret: denique fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non aspernatus, honoravit convivio: interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus bnf1732.99 exsequias honestavit; mortem ultus, conscientiae fidem praestitit, quam filio inter haereditaria iura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret.
34 Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare, peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor malum feci, et iste grex quid fecit? Fiat manus tua in me.
35 Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat? Ambulans in csg97.171 simplicitate, et superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus. Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel. Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum. Et quid plura de eo dicam, de quo huiusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum? Quis enim bnf1732.100 in sanctitate cordis et iustitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris eius venia data, et praerogativa est reservata haeredibus?
36 Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus. Unde graviter indignatus Saul, percutere Ionathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam iudicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam.
37 Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, csg97.172 idque amicitiae fidelis pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia? Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum. Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam. Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur : et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit.
38 Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi bnf1732.101 a subiectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet.
39 Prima ergo ad commendationem nostri est charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione. Hinc nascitur fides, ut committere se tuo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint. Similiter etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos universorum, et omnium acquirat gratiam.



Ambrosius, De Officiis, 2, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Hieronymus > csg75.45 > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik